LXVIII. [Ib. XVIII, 18, 19.]

In eo quod Jothor consilium dat genero suo Moysi, ne occupatus judiciis populi et ipse et populus consumeretur consumptione intolerabili; prima quaestio est, cur hoc Deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. In quo Scriptura nos admonet, per quemlibet hominem detur consilium veritatis, non debere contemni. Videndum etiam ne forte ibi voluerit Deus ab alienigena admoneri Moysen, ubi et ipsum posset tentare superbia: sedebat enim judiciaria sublimitate solus, universo populo stante. Nam hunc sensum indicat, cum ipse Jothor eos eligi jussit ad judicandas causas populi, qui odissent superbiam. Deinde quam sit observandum quod alibi Scriptura dicit, Fili, ne in multis sint actus tui. (Eccli. XI, 10); satis et hic apparet. Deinde verba Jothor dantis consilium Moysi consideranda sunt: dicit enim, Nunc itaque audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecum. Ubi mihi videtur significari, nimis intentum humanis actionibus animum, Deo quodammodo vacuari, quo fit tanto plenior, quanto in superna atque aeterna liberius extenditur.