|
Quod vero adjungit et
dicit, Esto tu populo quae ad Deum, et referes verba eorum ad
Deum: et testaberis illis praecepta Dei et legem ejus; et
demonstrabis illis vias in quibus ambulabunt in eis, et opera quae
facient; cum populo universo haec agenda esse demonstrat. Non enim
ait, Uniuscujusque verba referes ad Deum, sed verba eorum, cum
supra dixisset, Esto tu populo quae ad Deum sunt. Post haec admonet
ne singulorum negotia, quae inter se habent, deserantur, electis
videlicet potentibus viris Deum colentibus, justis, et qui oderint
superbiam, quos constituat super millenos, alios super centenos,
alios super quinquagenos, alios super denos. Sic et ab ipso Moyse
removit graves et periculosas occupationes, nec istos gravavit.
Quandoquidem ipsi mille haberent unum super se, et sub illo haberent
alios decem, et sub eis alios viginti, et sub his alios centum, ut
vix aliquid ad singulos quosque praepositos perveniret, quod judicare
necesse haberent. Insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod
Moyses, cum quo loquebatur Deus, non fastidivit, neque contempsit
alienigenae soceri sui consilium. Quanquam et ipse Jothor, cum
Israelita non fuisset, utrum inter viros Deum verum colentes
religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Job, cum ex ipso
populo non fuisset, merito quaeritur: imo credibilius habetur.
Ambigue quippe posita sunt verba, vel utrum sacrificaverit Deo vero
in populo ejus, quando vidit generum suum, vel utrum eum adoraverit
ipse Moyses: quanquam de adoratione etiam si expresse positum esset,
honor videretur socero redditus, eo modo quo solet hominibus
honorificentiae causa exhiberi a Patribus; sicut de Abraham scriptum
est, quod adoraverit filios Chet (Gen. XXIII, 7). Quos
autem dicat GRAMMATOEISAGOGEIS post decuriones, non
facile sciri potest; quoniam hoc nomen in nullo usu habemus, vel
officiorum, vel magisteriorum. Nam quidam doctores interpretati
sunt, ut intelligantur utique litterarum, qui introducant in
litteras, sicut resonat graecum vocabulum. Hic sane significatur quod
ante Legem datam habuerint Hebraei litteras: quae quando coeperint
esse, nescio utrum valeat indagari. Nonnullis enim videtur a primis
hominibus eas coepisse, et perductas esse ad Noe, atque inde ad
parentes Abrahae, et inde ad populum Israel: sed unde hoc probari
possit, ignoro.
|
|