LXX. [Ib. XIX, 1-11.]

Mensis autem tertii exitus filiorum Israel de terra Aegypti hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidin, et venerunt in eremum Sina, et applicuit Israel ibi contra montem, et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens, Haec dices domui Jacob, et nuntiabis filiis Israel, et caetera. Deinde paulo post: Descende, et testare populo, et purifica illos hodie et cras, et lavent vestimenta, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Hoc die reperitur data Lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut consequentia docent (Exod. XXXI, 18). Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu Israel ex Aegypto. Ex die ergo quo Pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis (Id. XII, 6.), usque ad istum quo Lex datur, dies quinquaginta numerantur: decem et septem scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo; deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem; et tertius tertii mensis, qui est a solemnitate occisi agni quinquagesimus. Ac per hoc in ista umbra futuri, secundum agni immolati diem festum, sicut quinquagesimo die Lex data est, quae conscripta est digito Dei: ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate agni immaculati Christi Jesu quinquaginta dies numerantur, ut Spiritus sanctus de altissimis datus est (Act. II, 2 4). Digitum Dei autem esse Spiritum sanctum, et supra jam diximus teste Evangelio (Supra, quaest. 25).