|
Quaeritur, decem praecepta
Legis quemadmodum dividenda sint: utrum quatuor sint usque ad
praeceptum de sabbato, quae ad ipsum Deum pertinent; sex autem
reliqua, quorum primum est, Honora patrem et matrem, quae ad hominem
pertinent: an potius illa tria sint, et ista septem. Qui enim dicunt
illa quatuor esse, separant quod dictum est, Non erunt tibi dii alii
praeter me; ut aliud praeceptum sit, Non facies tibi idolum, etc.
ubi figmenta colenda prohibentur. Unum autem volunt esse, Non
concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces domum proximi tui, et
omnia usque in finem. Qui vero illa tria esse dicunt, et ista
septem, unum volunt esse, quidquid de uno colendo Deo praecipitur,
ne aliquid aliud praeter illum pro Deo colatur: haec autem extrema in
duo dividunt; ut aliud sit, Non concupisces uxorem proximi tui,
aliud, Non concupisces domum proximi tui. Decem tamen esse praecepta
neutri ambigunt, quoniam hoc Scriptura testatur.
Mihi tamen videtur congruentius accipi tria illa, et ista septem,
quia et Trinitatem videntur illa quae ad Deum pertinent insinuare
diligentius intuentibus. Et revera quod dictum est, Non erunt tibi
dii alii praeter me, hoc ipsum perfectius explicatur cum prohibentur
colenda figmenta. Concupiscentia porro uxoris alienae, et
concupiscentia domus alienae, tantum in peccando differunt, ut illi
quod dictum est, Non concupisces domum proximi tui, adjuncta sint et
alia dicente Scriptura, neque agrum ejus, neque servum ejus, neque
ancillam ejus, neque bovem ejus, neque subjugale ejus, neque omne
pecus ejus, neque quaecumque proximi tui sunt. Discrevisse autem
videtur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cujuslibet rei
alienae, quando utrumque sic coepit, Non concupisces uxorem proximi
tui, Non concupisces domum proximi tui, et huic coepit caetera
adjungere. Non autem cum dixisset, Non concupisces uxorem proximi
tui, huic connexuit alia dicens, neque domum ejus, neque agrum ejus,
neque servum ejus, et caetera: sed omnino apparent haec esse conjuncta
quae uno praecepto videntur contineri, et discreta ab illo ubi uxor
nominata est. Illud autem ubi dictum est, Non erunt tibi dii alii
praeter me, apparet hujus rei diligentiorem exsecutionem esse in iis
quae subjecta sunt. Quo enim pertinet, Non facies tibi idolum,
neque ullum simulacrum, quaecumque in coelo sunt sursum, et quaecumque
in terra deorsum, et quaecumque in aqua sub terra; non adorabis ea,
neque servies illis, nisi ad id quod dictum est, Non erunt tibi dii
alii praeter me?
Sed rursum quaeritur quo differat, Non furtum facies, ab eo quod
paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. Non quidem
omnis qui rem proximi sui concupiscit, furatur: sed si omnis qui
furatur, rem proximi concupiscit, poterat in illa generalitate, ubi
de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum
pertinet contineri. Similiter etiam quaeritur, quo differat quod
dictum est, Non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur, Non
concupisces uxorem proximi tui. In eo quippe quod dictum est, Non
moechaberis, poterat et illud intelligi. Nisi forte in illis duobus
praeceptis, non moechandi et non furandi, ipsa opera notata sunt; in
his vero extremis ipsa concupiscentia: quae tantum differunt, ut
aliquando moechetur, qui non concupiscit uxorem proximi, cum alia
aliqua causa illi miscetur; aliquando autem concupiscat, nec ei
misceatur, poenam timens: et hoc fortasse Lex ostendere voluit, quod
utraque peccata sint.
Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur.
Hoc enim graecum verbum est, quo jam Scriptura utitur pro latino.
Moechos tamen Graeci nonnisi adulteros dicunt. Sed utique ista Lex
non solis viris in populo, verum etiam feminis data est. Neque enim
quia dictum est, Non concupisces uxorem proximi tui, nihil hic sibi
praeceptum debet putare femina, et tanquam licite concupiscere virum
proximae suae. Si ergo hic ex illo quod viro dictum est,
intelligitur, quamvis non dictum sit, quod etiam ad feminam
pertineat; quanto magis eo quod dictum est, Non moechaberis, uterque
sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque,
sicut, Non occides, Non furaberis, et quae alia similiter non
expresso uno sexu utrique videntur sonare communiter? Tamen ubi unus
exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex
hoc intelligat etiam femina quid sibi praeceptum sit. Ac per hoc si
femina moecha est, habens virum, concumbendo cum eo qui vir ejus non
est, etiamsi ille non habeat uxorem; profecto moechus est et vir
habens uxorem, concumbendo cum ea quae uxor ejus non est, etiamsi illa
non habeat virum. Sed utrum, si faciat qui uxorem non habet, cum
femina quae virum non habet, ambo praecepti hujus transgressione
teneantur, merito quaeritur. Si enim non tenentur, non est prohibita
in Decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est, adulterium:
quamvis omnis moechia etiam fornicatio esse intelligitur, sicut
loquuntur Scripturae. Dominus enim dicit in Evangelio: Quicumque
dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari
(Matth. V, 32). Hic utique fornicationem appellavit, si cum
alio peccet quae virum habet, quod est moechia, id est, adulterium.
Omnis ergo moechia etiam fornicatio in Scripturis dicitur. Sed utrum
etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem Scripturis non
mihi interim occurrit locutionis exemplum. Sed si non omnis fornicatio
etiam moechia dici potest, ubi sit in Decalogo prohibita illa
fornicatio, quam faciunt viri qui uxores non habent, cum feminis quae
maritos non habent, utrum inveniri possit, ignoro. Sed si furti
nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae (non enim
rapinam permisit qui furtum probibuit; sed utique a parte totum
intelligi voluit, quidquid illicite rerum proximi aufertur); profecto
et nomine moechiae omnis illicitus concubitus, atque illorum membrorum
non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
Et quod dictum est, Non occides, non putandum est fieri contra hoc
praeceptum, quando lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet. Ille
enim facit qui jubet, quando ministerium negare non licet.
In eo etiam quod dictum est, Falsum testimonium non dices adversus
proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium: ne
forte non sit hoc praeceptum adversus eos qui dicunt tunc esse
mentiendum quando id mendacium prodest alicui, et nihil obest ei cui
mentiris. Tale quippe non est adversus proximum tuum, ut ideo
videatur hoc addidisse Scriptura, quae posset breviter dicere,
Falsum testimonium non dices, sicut dixit, Non occides, Non
moechaberis, Non furaberis. Sed hinc magna quaestio est, nec a
festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit,
Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7); et, Noli
velle mentiri omne mendacium (Eccli. VII, 14); et caetera
hujusmodi.
|
|