LXXII. [Ib. XX, 18.]

Et omnis populus videbat vocem, et lampadas, et vocem tubae, et montem fumantem. Solet quaeri quomodo populus videbat vocem, cum vox non ad visum, sed potius ad auditum pertinere videatur. Sed sicut modo dixi, Videatur, de omnibus quae a me dicta sunt; sic, videre solet pro generali sensu poni, non solum corporis, verum etiam animi: unde et illud est, Cum vidisset Jacob quia sunt escae in Aegypto (Gen. XLII, 1, sec. LXX); unde utique absens erat. Quanquam nonnulli videre vocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam intelligere, qui visus mentis est. Cum vero hic breviter dicendum esset quod populus videbat vocem et lampadas, et vocem tubae ac montem fumantem, quaestio major oriretur quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum videndi. Nisi quis dicat, nec tam breviter dicendum fuisse; sed, ut totum diceretur, audiebat vocem, et videbat lampadas, et audiebat vocem tubae, et videbat montem fumantem. Duo quippe genera vocis erant, et de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba; si tamen ipsam dixit vocem quae de nubibus edebatur. Ac per hoc melius in iis quae ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, hoc est, videndi, cum breviter totum vellet Scriptura complecti, quam ut in iis quae pertinent ad videndi sensum, subintelligeretur auditus: quo more loqui non solemus. Nam, Vide quid sonet, solemus dicere; Audi quid luceat, non solemus.