|
Et dixit eis Moyses, Constantes
estote: propterea enim venit Deus ad vos, tentare vos ut sit timor
ejus in vobis, ne peccetis. Sic illi cohibendi fuerant a peccatis,
utique timendo ne poenas sensibiles paterentur; quia nondum poterant
amare justitiam: et in hoc erat illis tentatio a Domino, qua
probabantur, ut appareret cujusmodi essent; non ut Deo noti fierent,
quem non latebant qualescumque essent, sed ut inter se ac sibimet.
Multum tamen istis terroribus Testamenti Veteris differentia
commendatur, quod etiam in Epistola ad Hebraeos apertissime dictum
est (Hebr. XII, 24-28).
|
|