LXXVI. [Ib. XX, 23.]

Non facietis vobis deos argenteos, et deos aureos non facietis vobis ipsis. Repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; et ex diis argenteis et aureis utique omnia simulacra intelliguntur, sicut in illo etiam psalmo, Idola gentium argentum et aurum (Psal. CXIII, 4, et CXXXIV, 15).