LXXVII. [Ib. XXI, 2.] |
Quae de servo Hebraeo praecipiuntur, ut sex annos serviat, et dimittatur liber gratis, ne servi Christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas jubet servos dominis suis esse subditos, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur (Ephes. VI, 5, et I Tim. VI, 1). Illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula ejus aurem ad postem praecepit Deus, qui libertatem illam recusasset. |