LXXVIII. [Ib. XXI, 7-11.]

Si quis autem vendiderit filiam suam famulam , non abibit ita ut recedunt ancillae. Quod si non placuerit domino suo, quam non annominavit eam, remunerabit eam. Genti autem exterae non est dominus vendere illam, quoniam, sprevit in ea. Quod si filio annominaverit eam, secundum justificationem filiarum faciet ei. Quod si aliam accipiet ei, quae opus sunt, et vestem, et conversationem ejus non fraudabit. Si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. Obscurissimum istum locum inusitata verba locutionesque fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent, pene non invenirent. In ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. Tamen quid videatur, ut potero, aperiam.

Si quis autem, inquit, vendiderit filiam suam famulam, id est ut sit famula, quam OIKETEN Graeci vocant: non abibit ita ut recedunt ancillae, intelligendum est, non sic recedet, quomodo recedunt ancillae Hebraeae post sex annos. Eam quippe oportet etiam in femina Hebraea legem datam intelligi, quae servatur in maribus. Cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intelligitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit? Hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. Sequitur enim et dicit, Quod si non placuerit domino suo, quam non annominavit eam, id est non eam fecit uxorem: remunerabit eam, hoc est, quod supra dixit, non abibit ita ut recedunt ancillae. Justum est quippe aliquid accipere pro eo quod humiliata est; quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est, ut annominaret eam sibi. Hoc autem quod diximus, remunerabit eam, quidam interpretes dixerunt, redimet eam. Quod si in graeco dictum esset APOLYTROSETAI, scriptum esset sicut scriptum est, Et ipse redimet Israel (Psal. CXXIX, 8); nam et APOLYTROSETAI scriptum est. In hoc autem loco APOLYTROSEI legitur, ubi intelligitur quod accipit magis aliquid, quam pro ea datur ut redimatur. Cui enim dabit dominus ejus, ut redimat quam ipse famulam possidet? Genti autem exterae non est dominus vendere illam, quia sprevit in ea: id est, non quia sprevit in ea, ideo dominus est vendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite vendat. Hoc est autem sprevit in ea, quod est sprevit in eam: sprevit eam autem, hoc est humiliavit eam, id est concumbendo nec uxorem faciendo. Dixit autem graece ETETESEN, quod nos diximus sprevit, quo verbo Scriptura utitur apud Jeremiam, Sicut spernit mulier eum cui commiscetur (Jerem. III, 20).

Deinde sequitur et dicit, Quod si filio annominaverit eam, secundum justificationem filiarum faciet ei. Hic jam apparere incipit quemadmodum supra dixerit, quam non annominavit. Nam quid est aliud, si filio annominaverit eam, nisi filio conjunxerit eam uxorem? quandoquidem dicit, secundum justificationem filiarum faciet ei, id est, ut sic tradat tanquam filiam, dotem scilicet apponens ei. Deinde adjungit, Quod si aliam accipiet ei, id est non istam deputaverit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiat: quae opus sunt, et vestem et conversationem ejus non fraudabit; dabit ei simili lege, quae competunt, quoniam non mansit uxor filio ejus, quemadmodum ei daret, si eam sibi non annominasset, et tamen concumbendo humiliasset. Quod autem nos diximus, conversationem non fraudabit, graecus habet OMILIAN, id est, locutionem, quo nomine intelligitur Scriptura honestius appellare concubitum. Quid est autem, Concubitum non fraudabit, nisi pro concubitu mercedem dabit? Namque apud Danielem contra Susannam falsum testimonium dicentes seniores, Venit, inquiunt, ad eam adolescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea. Daniel autem de hoc ipso interrogans, ait, Sub qua arbore vidisti eos colloquentes: quod illi dixerant, concubuit cum ea. Deinde alterum arguens atque convincens dixit, Semen Chanaan, et non Juda, species delectavit te, et illa concupiscentia evertit cor tuum: sic enim faciebatis filiabus Israel, sed illae timentes acquiescebant vobis (Dan. XIII, 37, 54-58). Graecus autem habet OMILOYN YMIN, quod posset latine verbum e verbo dici, Loquebantur vobis: quo significaretur concubitus. Nam ubi dicitur, Sub qua arbore comprehendistis eos, graecus habet, Comprehendistis eos colloquentes invicem: et illic significatur concubitus.

Quod ergo de hac de qua agitur adjungit Scriptura, et dicit, Si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intelligitur, Si eam ipse concubitu non humiliaverit, neque filio suo conjunxerit, neque alia a filio suo ducta istam ejecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in servitute. Abibit enim nihil accipiens, ut servus Hebraeus. Non enim licet domino ejus copulare illam viro non Hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. Si autem servo Hebraeo eam copulaverit, hoc utique intelligitur, quod cum eo gratis exibit, nequaquam a marito separata.