LXXIX. [Ib. XXI, 12, 13.]

Si quis percusserit aliquem, et mortuus fuerit, morte moriatur. Qui autem nolens, sed Deus tradidit in manus ejus, dabo tibi locum in quem fugiat. Quaeritur hoc quomodo dictum sit, Si autem nolens, sed Deus tradidit in manus ejus; quasi etsi volens occiderit, posset occidere, nisi Deus traderet in manus ejus. Intelligitur ergo, tantummodo Deum fecisse, cum quisque occiditur a nolente: et pro hoc quod tantummodo Deus id fecit, dictum est, sed Deus tradidit in manus ejus. Cum vero volens occidit, et ipse occidit, et Deus tradidit in manus ejus. Hoc ergo interest, quod illic tantum Deus fecit: hic autem et Deus et homo, propter voluntatem facientis; sed non sicut Deus homo. Deus enim nonnisi juste, homo autem poena dignus: non quia illum occidit quem Deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. Non enim ministerium Deo jubenti praebuit, sed suae malignae cupiditati servivit. In uno igitur eodemque facto et Deus de occulta aequitate laudatur, et homo de propria iniquitate punitur. Non enim quia Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32), ideo Judas excusatus est, qui eumdem ad mortem tradidit Christum. (Matth. XXVI, 48).