VIII. [Ib. IV, 11.] |
Quis fecit mutum et audientem, videntem et caecum: nonne ego Dominus Deus? Sunt qui Deo calumnientur, vel Scripturae potius Veteris Testamenti, quia dixerit Deus quod ipse fecerit caecum et mutum. Quid ergo dicunt de Domino Christo aperte in Evangelio dicente, Ego veni ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39)? Quis autem nisi insipiens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere, quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit. |