|
Si autem litigabunt duo
viri, et percusserint mulierem in utero habentem , et exierit infans
ejus nondum formatus; detrimentum patietur, quantum indixerit vir
mulieris, et dabit cum postulatione. Mihi videtur significationis
alicujus causa dici haec, magis quam Scripturam circa hujusmodi facta
occupatam. Nam si illud attenderet, ne praegnans mulier percussa in
abortum compelleretur, non poneret duos litigantes viros, cum possit
et ab uno hoc admitti, qui cum ipsa muliere litigaverit, vel etiam non
litigaverit, sed alienae posteritati nocere volendo id fecerit. Quod
vero non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto
nec hominem deputavit quod tale in utero geritur. Hic de anima
quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est, ne animatum
quidem possit intelligi, et ideo non sit homicidium, quia nec
examinatum dici potest, si adhuc animam non habebat. Sequitur enim et
dicit, Si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima. Ubi quid
aliud intelligitur, nisi, et ipse morietur? Nam hoc et in caeteris
ex hac occasione jam praecipit, Oculum pro oculo, dentem pro dente,
manum pro manu, pedem pro pede, combustionem pro combustione, vulnus
pro vulnere, livorem pro livore: talionis videlicet aequitate. Quae
Lex ideo constituit, ut demonstraret quae vindicta debeatur. Nisi
enim per Legem sciretur quid vindictae deberetur, unde sciretur quid
venia relaxaret, ut dici posset, Dimitte nobis debita nostra, sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris? (Id. VI, 12.)
Debitores igitur Lege monstrantur, ut quando ignoscitur appareat quid
dimittatur. Neque enim debita dimitteremus, nisi quid nobis deberetur
Lege indice disceremus. Si ergo illud informe puerperium jam quidem
fuerit, sed adhuc quodammodo informiter animatum (quoniam magna de
anima quaestio non est praecipitanda indiscussae temeritate
sententiae), ideo Lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum
dici potest anima viva in eo corpore quod sensu caret, si talis est in
carne nondum formata, et ideo nondum sensibus praedita. Quod autem
dixit, Et dabit cum postulatione quod maritus mulieris, informi
excluso, dandum constituerit, non est in promptu intelligere:
AXIOMA quippe, quod graecus habet, pluribus modis intelligitur,
et tolerabilius cum postulatione dictum est, quam si aliud diceretur.
Fortassis enim postulabit ut det, ut eo modo satis Deo faciat,
etiamsi maritus mulierve non expetat.
|
|