|
Si autem cornu percusserit
taurus virum aut mulierem, et mortuus fuerit, lapidibus lapidabitur
taurus, et non manducabuntur carnes ejus; dominus autem tauri innocens
erit. Ad justitiam pertinet ut animal hominibus noxium perimatur, et
quod de tauro positum est, a parte totum intelligendum est, quidquid
in pecoribus usui humano subditis infestum est hominibus. Sed si
necesse est occidi, numquid lapidari? Quid interest enim animal,
quod auferendum est, qua morte auferatur? Deinde quod addidit,
carnibus ejus non esse vescendum, quo pertinet, nisi omnia ista
significent aliquid, quod Scriptura maxime solet intueri?
|
|