LXXXIV. [Ib. XXII, 2.]

Si autem perfodiens inventus fuerit fur, et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium. Si autem orietur sol super eum, reus est; pro morte morietur . Intelligitur ergo tunc non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur: si autem diurnus, pertinere. Hoc est enim quod ait, si orietur sol super eum. Poterat quippe discerni quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non deberet occidi. Hoc et in legibus antiquis saecularibus, quibus tamen ista est antiquior, invenitur, impune occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem si se telo defenderit: jam enim plus est quam fur.