|
Deos non maledices.
Quaeritur quos dixerit deos; utrum principes qui judicant populum,
sicut dictum est de Moyse, quod datus fuerat deus Pharaoni (Exod.
VII, 1): ut per expositionem sit dictum quod sequitur, velut
ostendendo quos dixerit deos, ubi ait, Et principem populi tui non
maledices: quod graecus habet, non dices male. An secundum illud
accipiendum est, quod Apostolus ait, Nam etsi sunt qui dicuntur
dii, sive in coelo, sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini
multi (I Cor. VIII, 5); addendo enim, sicuti sunt, deos
intelligi voluit, qui digne etiam dicuntur: ita sane ut LATREIA
quae dicitur graece, et interpretatur latine servitus, sed ea quae ad
religionem pertinere intelligitur, non debeatur nisi uni Deo vero,
qui nobis est Deus? Illi autem qui dicuntur dii, etiam si qui sunt
qui merito dicuntur, prohibiti sunt maledici, non jussi sunt
sacrificiis vel ullis latriae obsequiis honorari.
|
|