LXXXVIII. [Ib. XXIII, 3.]

Et pauperis non misereberis in judicio. Nisi addidisset, in judicio, magna esset quaestio. Sed intelligendum esset, etiam si scriptum non esset. Supra enim dixerat, Non apponeris cum multitudine, declinare cum pluribus, ut declines judicium: ac per hoc, Et pauperis non misereberis, posset intelligi, in judicio. Sed cum additum est, nulla quaestio est hoc esse praeceptum, ne forte cum judicamus, videamus justitiam esse pro divite contra pauperem, et nobis recte facere videamur si contra justitiam pauperi faveamus causa misericordiae. Bona est ergo misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium sane illud appellat Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter istam sententiam Deum putaret misericordiam prohibere, quod sequitur, opportunissime sequitur: Si autem obviaveris bovi inimici tui, aut subjugali ejus, errantibus, reducens reddes ei: ut scias non te prohibitum facere misericordiam, fac etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici tui et reddis, inter aliquos judex resides.