|
Sex annis seminabis
terram tuam, et colliges fructum ejus; septimo autem anno remissionem
facies, et requiem dabis illi: et edent pauperes gentis tuae; quae
autem superabunt edent ferae bestiae. Sic facies vineam tuam et
olivetum tuum. Quaeri potest quid colligant pauperes, si septimo anno
ita parcit terrae, ut nec seminetur quidem. Non enim ad vineam et
olivetum pertinet quod dictum est, Edent pauperes gentis tuae; quia
de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non
possunt: de vinea enim et oliveto postea dicit similiter esse
faciendum; ac per hoc illud de arvis intelligitur, quae frumentis
serviunt. An sic accipiendum, Sex annis seminabis terram tuam, et
colliges fructus ejus, hoc est, Sex annis seminabis, et colliges;
septimo vero non colliges, ut intelligatur seminabis, etiamsi dictum
non est: ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum
vero dimittere quod fuerit seminatum? Nam quid inde habebunt
pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis videlicet
quae illis frugibus vesci possint, sicut sunt apri, et cervi, et si
quid hujusmodi? Quod tamen non diceretur, nisi alicujus
significationis gratia. Nam si quod attinet ad praecepta quae
hominibus data sunt, de bobus cura non est Deo (Id. IX, 9);
quod non sic intelligitur, tanquam non ipse pascat ea quae nec
seminant, nec metunt, neque congregant in horreum, sed quia ei curae
non est praecepto monere hominem, quomodo bovi suo consulat: quanto
minus ei cura est de feris bestiis praecipere, quomodo illis ab
hominibus consulatur, cum eas ipse pascat divitiis naturae usquequaque
fructiferae, qui eas etiam per alios sex annos pascit, cum colliguntur
quae seminantur?
|
|