|
Quod Dominus dicit ad Moysen, Sed
nunc vade, et ego aperiam os tuum, et instruam te quae locuturus es;
satis hic apparet non tantum instructionem oris, sed ipsam etiam
apertionem ad Dei voluntatem et gratiam pertinere. Non enim ait, Tu
aperi os tuum, et ego instruam te; sed utrumque ipse promisit,
Aperiam, et instruam. Alibi autem dicit in Psalmo, Dilata os
tuum, et adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Ubi significat
in homine voluntatem accipiendi quod Deus donat volenti: ut ad
voluntatis exordium pertineat, Dilata os tuum; ad Dei autem
gratiam, Et adimplebo illud. Hic vero, Et aperiam os tuum, et
instruam te.
|
|