XC. [Ib. XXIII, 19.]

Non coques agnum in lacte matris suae. Quomodo intelligatur ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. Si enim alicujus significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi. Si autem in diebus quibus lactatur, quis hoc habuit unquam Judaeorum in observatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere? Quid est autem in lacte matris suae; quasi posset, etiamsi boc intelligeretur, sine hujus praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre ejus, ab ove alia lactaretur? cum alicujus profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigat. Sed etiam illa quae possunt observantia factitari, non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. Hoc vero quomodo observetur ad proprietatem verborum aut non est, aut non elucet. Intellectum tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Judaeis infans, quando Herodes quaerens eum ut occideret, non invenit (Matth. II, 13-16); ut coques quod dictum est, pertineat ad ignem passionis, hoc est, tribulationem. Unde dicitur: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode hujusmodi periculum imminere videretur, praedictum est his verbis, Non coques agnum in lacte matris suae. Illud quoque forsitan non absurdum est, quod alii dicunt, id esse praeceptum per Prophetam, ne se boni Israelitae sociarent malis Judaeis, a quibus Christus passus est tanquam agnus in lacte matris suae, id est, eo tempore quo conceptus est. Dicuntur enim feminae ex quo conceperint, lac colligere: illo autem mense conceptum et passum esse Christum, et Paschae observatio, et dies Ecclesiis notissimus nativitatis ejus ostendit. Qui enim mense nono natus est octavo calendas januarias, profecto mense primo conceptus est circa octavum calendas aprilis, quod tempus etiam passionis ejus fuit in lacte matris suae, hoc est, in diebus matris suae .