|
Et servies Domino Deo
tuo; et benedicam panem tuum, et vinum tuum, et aquam tuam, et
avertam infirmitatem a vobis. Non erit qui non generet, neque
sterilis super terram tuam. Numerum dierum tuorum replebo. Et
timorem mittam qui te antecedat; et amentes faciam omnes gentes in quas
tu intrabis, etc. Quamvis istae promissiones possint et spiritualiter
intelligi, tamen cum secundum temporalem hominum felicitatem
intelliguntur, ad Vetus Testamentum pertinent: ubi quanquam
praecepta, exceptis his quae in sacramento aliquid significant, eadem
ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales
atque terrenae sunt. Unde in psalmo septuagesimo secundo pene lapsos
et effusos gressus suos homo Dei dicit, cum zelaret in peccatoribus
pacem peccatorum intuens. Ea quippe cernebat abundare impiis, quae
ipse secundum Testamentum Vetus exspectabat a Domino Deo, cui hac
mercede serviebat. Et cum hinc ei subrepere coepisset sensus impius,
quod Deum non curare existimaret humana, correptum se dicit, dum
auctoritatem sanctorum non est ausus improbare, et incoepit
cognoscere, et ait, Hoc labor est ante me, donec introeam in
sanctuarium Dei, et intelligam in novissima (Psal. LXXII,
2-17). Ibi enim praemia dabuntur ad Novum pertinentia
Testamentum, quae impii non accipient: et poenae tunc futurae sunt
impiorum, quas nullus piorum sensurus est.
|
|