XCIII. [Ib. XXIII, 28.]

Et mittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhaeos, Evaeos, Chananaeos, et Chettaeos a te. Quaeritur de his vespis quid intelligendum sit. Nam et promittit hoc Deus, et liber Sapientiae dicit impletum, ubi ait: Et misit antecessores exercitus sui vespas (Sap. XII, 8). Non autem legimus factum, neque Moysi temporibus, neque sub Jesu Nave, neque sub judicibus, neque sub regibus. Ac per hoc vespae istae aculei timoris intelligendi sunt fortasse, quibus agitabantur memoratae gentes, ut cederent filiis Israel. Deus enim loquitur, in cujus sermone si figurate aliquid dicatur, quod ad proprietatem non sit impletum, non impedit historiae fidem, in qua perspicitur veritas narrationis. Sicut nec Evangelistarum narratio secundum proprietatem impeditur, si aliquid a Christo dicitur figurate.