XCV. [Ib. XXIV, 1-3.]

Et Moysi dixit, Ascende ad Dominum tu, et Aaron, et Nadab, et Abiud, et septuaginta seniorum Israel: et adorabunt a longe Dominum; et accedet Moyses solus ad Dominum, ipsi autem non accedent: populus autem non ascendet cum illis. Introiit autem Moyses, et narravit populo omnia verba Dei et justificationes. Respondit autem omnis populus voce una dicentes, Omnia verba quae locutus est Dominus, faciemus, et audiemus. Usque ad hunc locum Scripturae justificationes intelliguntur quae datae sunt populo ad observandum. Incipiunt autem quantum ipsa verba Scripturae indicant, unde hoc nomen justificationum exorsum est ab illo servo Hebraeo cui auris ad postem pertunditur. In quibus omnibus justificationibus considerandum est, quae inde ad agendam vitam et morum bonorum conservationem duci possint. Multa quippe in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid, quam vitam nostram instruentia. Justificationes sane latini interpretes eas esse dixerunt, quae graeci DIKAIOMATA appellant.