XCVI. [Ib. XXIV, 3.]

Notandum est quod iterum populus ita respondet, Omnia verba quae locutus est Dominus faciemus, et audiemus; cum videatur ordo postulare ut diceretur, audiemus, et faciemus. Sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. Nam si audiemus, pro eo positum est quod est intelligemus, prius oportet verbis Dei reddere faciendi servitutem, ut ad intelligentiam earum rerum quae ipso praecipiente fiunt, merito devotionis, qua non contemptae, sed factae sunt, ipse perducat. Sed videndum est, utrum iste populus illi filio similis inveniatur qui patri jubenti dixit, Ibo in vineam, et non iit (Matth. XXI, 30). Gentes enim quae Dominum penitus contempserunt, postea per unius obedientiam justificatae, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam (Rom. IX, 30).