XCVII. [Ib. XXIV, 4.]

Notandum quod Moyses aedificavit altare sub monte, et duodecim lapides in duodecim tribus Israel. Intelligitur enim ex duodecim lapidibus altare aedificatum, significasse ipsum populum esse altare Dei, sicut est templum Dei (II Cor. VI, 16.)