XCIX. [Ib. XXIV, 6, 7.]

Sumens autem Moyses dimidiam partem sanguinis, infudit in craterem, et partem reliquam sanguinis affudit ad altare: et accipiens librum Testamenti recitavit in aures populi. Notandum est, nunc primum sacrificasse Moysen evidenter Scripturam dicere, ex quo ex Aegypto eductus est populus. Primo enim de Jothor dictum erat socero ejus, quamvis cum aliqua ambiguitate, quod immolaverit Deo (Exod. XVIII, 12). Et advertendum librum Testamenti cum sanguine hostiae recitari, in quo libro illas justificationes conscriptas debemus accipere. Nam decalogum Legis in tabulis lapideis fuisse conscriptum postea manifestum est.