|
Si autem
anima peccaverit, aut audierit vocem jurationis, et ipse testis fuerit
aut viderit, aut conscius fuerit, si non nuntiaverit, et accipiet
peccatum: hoc est, Si non utique nuntiaverit , accipiet peccatum.
Quod enim additum est, et, locutionis est usitatae in Scripturis.
Verum iste sensus quia obscurus est, exponendus videtur. Hoc enim
videtur dicere, peccare hominem quo audiente jurat aliquis falsum, et
scit eum falsum jurare, et tacet. Tunc autem scit, si ei rei de qua
juratur, testis fuerit, aut vidit, aut conscius fuit; id est,
aliquo modo cognovit, aut oculis suis conspexit, aut ipse qui jurat
illi indicavit: ita enim potuit esse conscius. Sed inter timorem
hujus peccati, et timorem proditionis hominum, non parva existit
plerumque tentatio. Possumus enim paratum ad perjurium admonendo vel
prohibendo a tam gravi peccato revocare: sed si non audierit, et coram
nobis de re quam novimus, falsum juraverit, utrum prodendus sit, si
proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio
est. Sed quia non expressit cui hoc indicandum est, utrum illi cui
juratur, an sacerdoti, vel cuipiam qui non solum eum persequi non
potest irrogando supplicium, sed etiam orare pro illo potest; videtur
mihi quod se homo solvat etiam a peccati vinculo, si indicet talibus,
qui magis possunt prodesse quam obesse perjuro, sive ad corrigendum
eum, sive ad Deum pro illo placandum: si et ipse confessionis
adhibeat medicinam.
|
|