X. [Ib. VI, 9.]

Quod autem supra dixit, Ista lex holocausti, et deinde exponens quae sit eadem lex, dicit, Ista holocaustosis, super incensionem ejus super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud, non exstinguetur; planius esset secundum nostrae consuetudinis locutionem, si non haberet, et: nam ista conjunctione detracta ita sensus contexitur, Ista holocaustosis, super incensionem ejus super altare totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit super illud, id est, super altare. Deinde ad cumulum exprimendae sententiae intulit, non exstinguetur: nam hoc erat jam dictum, tota nocte.