XI. [Ib. VI, 11.]

Et induet stolam aliam, et abjiciet holocarpoma extra castra in locum mundum: hoc appellat holocarpoma quod jam concrematum est; hoc autem in illo graeco KATAKARPOSIS legitur. Quidam vero latini addiderunt, quod concrematum est , et ita interpretati sunt, Et abjiciet holocarpoma, quod concrematum est, extra castra in locum mundum.