|
Quod autem sequitur et
dicit, Et exuret super illud sacerdos ligna mane mane , et stipabit
super illud holocaustum, et superponet super illud adipem salutaris;
et ignis semper ardebit super altare, non exstinguetur: videndum est
utrum mane mane quotidie voluerit intelligi, ut nullus dies
praetermitteretur, quo non inveniretur holocaustum, et adeps
salutaris; an mane mane, ut quocumque die imponeretur, nonnisi mane
imponeretur. Si enim quotidie intellexerimus, quid, si nullus
afferret? Si autem tanquam de publico vel de suo sacerdotes quotidiana
holocausta procurabant; super ipsa imponebantur ea quae jussit a populo
oblata pro peccatis super holocausta imponi; et non erat necesse
offerenti sacrificia pro peccato, etiam holocaustum offerre super quod
illud imponeretur, nisi quando par turturum offerebatur, aut duo pulli
columbini: nam ibi omnino definitum est, unum pro peccato, alterum in
holocaustum offerri oportere; et prius pro peccato, deinde in
holocaustum (Levit. V, 7). Deinde quaeri potest utrum
holocaustum quod mane mane jussit imponi, ipsum etiam per totam noctem
arderet usque ad alterum mane; an illud quod ait, tota nocte ardere
debere, holocaustum fuerit vespertinum, et deinde coeperit de lege
holocausti dicere, ut a vespertino holocausto inciperet: quod mirum
est si taceret, nec admoneret talia vespere offerri oportere.
|
|