|
Et locutus est Dominus ad Moysen
dicens, Istud donum Aaron et filiorum ejus, quod offerunt Domino in
die quacumque unxeris eum. Alia sunt sacrificia, quae commemoravit in
Exodo, quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut
sacerdotio suo fungi incipiant (Exod. XXIX, 1); et aliud est
quod modo commemorat, quid offerat summus sacerdos, quando
constituitur, id est quando ungitur. Hoc enim sequitur et dicit, In
die quacumque unxeris eum. Non dixit, unxeris eos; cum etiam
secundos sacerdotes ungi praecipiat. Deinde dicit ipsum sacrificium,
decimam partem oephi similagenis, in sacrificium sempiternum.
Quaeritur quomodo sempiternum, si illud eo die offertur, quo ungitur
summus sacerdos, ab illo qui unctus est, nisi ut semper hoc offeratur
in die quo ungitur summus sacerdos, hoc est per successiones
sacerdotum? quamvis et illo modo sempiternum possit intelligi, non
hoc, sed quod significat.
|
|