XV. [Ib. VI, 20, 21.]

Dimidium ejus, inquit, mane, et dimidium ejus post meridiem; quod graecus habet DEILINON. In sartagine, inquit, in oleo fiet, conspersam offeret eam, fresa, id est eam similaginem. Deinde dicit fresa, si tamen hoc recte interpretatum est ex illo quod graecus habet ERIKTA , et pluraliter hoc posuit genere neutro. Non enim ait fresam, tanquam eamdem similaginem, quam dixerat conspersam. Haec autem fresa sacrificium de fragmentis esse dicitur. Utrum ergo fresa dicat ipsa fragmenta, id est comminuta; an ipsa minutissima similaginis fresa dixerit, non est evidens.