XVI. [Ib. VI, 21, 22.]

Sequitur autem et dicit: Sacrificium in odorem suavitatis Domino. Sacerdos unctus qui pro eo ex filiis ejus, faciet illud. Propter hoc fortassis dixerat sempiternum, ut hoc faciat omnis summus sacerdos, quando succedit mortuo, eo die quo unctus fuerit; adjunxit enim et ait, Lex aeterna: cum possit etiam aeternum secundum id intelligi quod significat.