XVII. [Ib. VI, 23.]

Sequitur autem, Omne consummabitur; quod habet graecus EPITELESTESETAI, et aliqui interpretes dixerunt, Omne imponetur: ubi vult intelligi esse holocaustum, quia nihil exinde remanet. Denique adjungit, Et omne sacrificiunt sacerdotis, holocaustum erit, et non edetur. Hoc ergo dixerat, Omne consummabitur.