|
De sacrificio pro peccato
cum diceret, Sacerdos, inquit, qui imponet illud manducabit illud.
Non hoc quod imponet manducabit, nam illud igni consumetur; sed quod
inde remanserit: non enim holocaustum est, ut totum ardeat in altari.
Dicit autem postea: Omnia quae pro peccato sunt, ex quibus illatum
fuerit a sanguine eorum in tabernaculum testimonii exorari in sancto,
non edetur, sed igni concremabitur. Quomodo ergo ad sacerdotes
pertinent manducanda, quae remanent de sacrificiis pro peccatis?
Propter quod intelligendum est haec excepta esse, de quorum sanguine
tangitur illud altare incensi in tabernaculo testimonii. Hoc enim
jussit fieri superius de vitulo, quem pro peccato suo sacerdos
offerret, et de vitulo quem pro peccato universae synagogae, ut carnes
quae remanserint, foris extra castra comburantur (Levit. IV, 12
et 21): hoc et modo breviter commemoravit.
|
|