|
Post hoc autem peccati genus, quod de
perjurio alicujus non indicato commemoravit nullum pro eo sacrificium
jussit offerri; sed deinde subjunxit: Anima quaecumque tetigerit
omnem rem immundam, aut morticini, aut a fera capti immundi, aut
eorum quae sunt morticina abominationum immundarum, morticinum
jumentorum immundorum; aut tetigerit ab immunditia hominis, ab omni
immundita ejus, quam si tetigerit, inquinabitur: et latuerit eum,
post hoc autem cognoverit, et deliquerit. Neque hic sacrificium pro
isto genere peccati quod offerretur commemoravit, sed adhuc adjecit,
et ait: Anima quaecumque juraverit distinguens labiis malefacere, aut
benefacere, secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum
jurejurando, et latuerit eum, et id cognoverit, et peccaverit unum ex
his, et confessus fuerit peccatum, pro quo peccavit adversus ipsum.
His omnibus sine aliqua interpositione sacrificii connexis et
explicatis, adjungit, et dicit: Et offeret pro iis quae deliquit
Domino, pro peccato quo peccavit, feminam ab ovibus agnam, aut
capram de capris pro peccato, et exorabit pro eo sacerdos pro peccato,
et remittetur illi peccatum. Quid est ergo quod pro tacito cujusquam
perjurio, et pro eo quod tangitur morticinum vel aliquid immundum,
nullum sacrificium commemoravit; pro eo vero peccato ubi falsum
quisquam nesciens juravit, dixit offerri agnam vel capram? An pro
omnibus supra dictis hoc sacrificium oportet intelligi? Voluit enim
prius omnia enumerare, et sic inferre quo sacrificio possint expiari.
Sed in eis omnibus supra dictis generibus peccatorum, sunt quaedam
propter locutionum modos subobscure posita, sicuti est quod ait,
morticinum jumentorum. Ea enim quae graece KTENE appellantur,
plerique nostrorum jumenta interpretati sunt; quod nomen in latina
consuetudine eorum animalium est, quorum laboribus adjuvamur, maxime
in portandis oneribus, sicuti sunt equi, asini, muli, cameli, et si
quid hujusmodi: quae vero Graeci KTENE vocant, tam late
intelliguntur, ut omnia aut prope omnia pecora isto nomine
concludantur. Et ideo novo genere locutionis, velut
PLEONASMO, additum est in graeco, immundorum, cum
diceretur, jumentorum: quoniam sunt etiam munda pecora, quae
KTENE appellantur. Quae autem jumenia usus latinus appellat,
secundum Legis distinctionem nonnisi immunda sunt.
|
|