XX. [Ib. VII, 7.]

Quid est quod de ariete pro delicto cum dixisset, legemque sacrificii exposuisset, ait, Quomodo quod pro peccato, ita et id quod pro delicto: lex una est eorum? Quaeritur inter peccatum et delictum quae sit differentia; quoniam si nulla esset, nullo modo diceretur, Quomodo quod pro peccato, ita et quod pro delicto. Quamvis enim lex ejusque sacrificium nihil distet, quia lex una est eorum; tamen ipsa duo, quorum unum est sacrificium, id est peccatum et delictum, si inter se nihil differrent, et si unius rei duo nomina essent, non curaret Scriptura tam diligenter commendare unum esse utriusque sacrificium.

Fortassis ergo peccatum est perpetratio mali, delictum autem desertio boni: ut quemadmodum in laudabili vita, aliud est declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur dicente Scriptura, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27); ita in damnabili, aliud sit declinare a bono, aliud facere malum; et illud delictum, hoc peccatum sit. Nam et ipsum vocabulum si discutiatur, quid aliud sonat delictum, nisi derelictum? et quid derelinquit qui delinquit, nisi bonum? Graeci etiam duo nomina usitata huic pesti imposuerunt. Nam delictum apud eos et PARAPTOMA dicitur et PLEMMELEIA. Isto ipso quippe loco Levitici PLEMMELEIA est. Apostolus autem ubi dicit, Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto (Galat. VI, 1), PARAPTOMATI graecus habet: quorum nominum si origo discutiatur in PARAPTOMATI, tanquam decidere intelligitur qui delinquit. Unde cadaver quod Latini a cadendo dixerunt, graece PTOMA dicitur, APO TOY PIPTEIN, id est ab eo quod est cadere. Qui ergo peccando malum facit, prius delinquendo a bono cadit. Et PLEMMELEIA simile nomen est negligentiae: nam graece negligentia AMELEIA dicitur, quia curae non est quod negligitur. Sic enim graecus dicit, Non curo, OY MELEI MOI. Particula ergo quae additur PLEN, ut dicatur PLEMMELEIA, praeter significat, ut AMELEIA quod vocatur negligentia, videatur sonare sine cura; PLEMMELEIA praeter curam, quod pene tantumdem est. Hinc et quidam nostri PLEMMELEIAN non delictum, sed negligentiam interpretari maluerunt. In latina autem lingua quid aliud negligitur, nisi quod non legitur, id est non eligitur? Unde etiam legem a legendo, id est ab eligendo latini auctores appellatam esse dixerunt. His quodammodo vestigiis colligitur quod ille delinquit, qui bonum derelinquit, et relinquendo a bono cadit, quia negligit, id est, non legit. Peccatum vero unde sit dictum, quod graece AMARTIA dicitur, in neutra lingua mihi interim occurrit.

Potest etiam videri illud esse delictum quod imprudenter, id est ignoranter; illud peccatum, quod ab sciente committitur. Huic differentiae videntur ista testimonia consonare divina: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Et illud, Quoniam tu scisti imprudentiam meam: continuo quippe secutus adjunxit, Et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 6); velut alio modo repetens eamdem sententiam. Nec ab eadem ratione discordat quod paulo ante commemoravi Apostoli dictum, Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto: hinc enim quod praeoccupatum dicit, imprudenter lapsum esse significat. Peccatum vero ad scientem pertinere apostolus Jacobus tanquam definiens ait: Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi (Jacobi IV, 17). Sed sive illa, sive ista, sive aliqua alia differentia sit peccati et delicti, nisi aliqua esset, non Scriptura ita loqueretur ut diceret, Quomodo quod pro peccato, ita et quod pro delicto: lex una est eorum.

Indifferenter autem plerumque dicuntur, ut et peccatum nomine delicti, et delictum nomine peccati appelletur. Neque enim cum dicitur in Baptismo fieri remissio peccatorum, non fit etiam delictorum: nec tamen utrumque dicitur, quia in illo nomine utrumque intelligitur. Sic et Dominus ait, pro multis effundi sanguinem suum in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28): numquid quoniam non ait, et delictorum, ideo quisquam dicere audebit in sanguine ipsius delictorum non fieri remissionem? Item quod scriptum est apud Apostolum, Nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 16); quid aliud quam nomine delictorum etiam peccata comprehensa sunt?

In hac quoque ipsa Scriptura Levitici, qua cogimur aliquam inter delictum peccatumque distantiam vel invenire vel credere, ita legitur, cum de his ipsis quae pro peccatis offerenda jubebantur sacrificiis Deus loqueretur: Si autem omnis, inquit, synagoga filiorum Israel ignoraverit, et latuerit verbum ab oculis synagogae, et fecerit unum ab omnibus mandatis Domini quod non fiet, et deliquerint, et cognitum illis fuerit peccatum quod peccaverunt in eo. Ecce ubi dixit, Et deliquerint, ibi continuo peccatum quod peccaverunt addidit, hoc ipsum utique quod deliquerunt. Et paulo post: Si autem princeps, inquit, peccaverit et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini Dei sui, quod non fiet nolens , et deliquerit. Item in consequentibus: Si autem anima, inquit, una peccaverit nolens, de populo terrae, in eo quod facit ab omnibus praeceptis Domini quod non fiet, et deliquerit, et cognitum fuerit ei peccatum quod peccavit in ipso (Levit. IV, 13, 14, 22, 27 et 28). Item alibi: Anima quaecumque juraverit distinguens labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum jurejurando, et latuerit eum, et hic cognoverit, et peccaverit unum ex his; et confessus fuerit peccatum pro quo peccavit adversus ipsum, et offeret pro eis quae deliquit Domino, pro eo peccato quod peccavit. Et paulo post: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens, Anima, si latuerit eum oblivione, et peccaverit nolens a sanctis Domini, offeret delicti sui Domino arietem sine macula de ovibus, pretio argenti siclorum siclo sancto, pro quo deliquit; et pro quo peccavit a sanctis, restituet, et quintas adjiciet super illud, et dabit illud sacerdoti: et sacerdos exorabit pro eo in ariete delicti, et remittetur illi. Sequitur adhuc et dicit: Anima quaecumque peccaverit, et fecerit unum ab omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri, et non cognoverit , et deliquerit, et acceperit peccatum suum; et offeret arietem de ovibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem: exorabitque pro eo sacerdos, pro ignorantia ejus quam ignoravit, et ipse non scivit, et remittetur illi. Deliquit enim delicto delictum ante Dominum (Levit. V, 4-6, 14-19). Et adhuc ita dicit: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens, Anima quaecumque peccaverit et despiciens despexerit praecepta Domini, et mentitus fuerit quae sunt ad proximum de commendatione aut de societate, aut de rapina, aut injuriam fecerit aliquam proximo, aut invenerit perditionem, et mentitus fuerit de eo, et juraverit injuste de uno ab omnibus quaecumque fecerit homo, ita ut peccet in his: et erit cum peccaverit, et deliquerit, et reddet rapinam quam rapuit, aut injuriam quam nocuit, aut commendatum quod depositum est apud eum, aut perditionem, quam invenit, ab omni re quam juravit pro ea injuste; et restituet ipsum, et quintas ejus adjiciet ad illud, cujus est ipsi reddet; et qua die convictus fuerit delicti sui , offeret Domino arietem ab ovibus sine macula, pretio in quod deliquit: et exorabit pro eo sacerdos ante Dominum, et remittetur illi de uno ab omnibus quae fecit, et deliquit in eo (Id. VI, 1-7). Pene ergo in omnibus factis quae dicit esse peccata, eadem etiam delicta dicit. Quapropter et indifferenter ea dici manifestum est multis Scripturarum locis; et habere aliquid differentiae Scriptura testatur, quae dicit, Sicut quod pro peccato, ita et quod pro delicto.