XXI. [Ib. VII, 23-25.]

Omnem adipem boum et ovium et caprarum non edetis, et adeps morticinorum et a fera captorum fiet in omne opus, et cibo non edetur. Omnis qui ederit adipem a pecoribus quae offeretis ab eis hostiam Domino, peribit anima illa de populo suo. Dixerat superius, de adipe, Omnis adeps Domino (Id. III, 16); et quaesieramus utrum omnis omnino pecoris mundi duntaxat (nam de immundis nulla quaestio est); et quid de adipe fieret, quem vetuit in escam venire: nunc autem dixit quid fieret de adipe morticini et a fera capti, ut sit in omne opus; omne opus, utique illud opus cui tale aliquid necessarium est. Unde remansit quaestio, quid fiat de adipe caeterorum animalium, quae munda sunt ad vescendum. Sed cum dicit omnem animam perire de populo suo, qui ederit adipem eorum pecorum, ex quibus Domino offertur, videtur definiisse illum tantum adipem de pecoribus mundis prohibitum manducari, ex quibus fit sacrificium: quamvis Judaeos audierimus nullum omnino adipem in escam sumere. Sed quid Scriptura voluerit, non quid illi opinati fuerint, requirendum. Denique non inveniunt quid recte de adipe faciant, unde se abstinent, et quomodo eum projiciant, cum dictum sit, Omnis adeps Domino; si non adipem sacrificiorum tantum, sed etiam eorum animalium de quibus non sacrificatur, quamvis immundorum, hic volunt intelligi.