XXII. [Ib. VII, 29-34.]

Quid sibi vult quod de sacrificiis salutaris iterum admonet, et dicit, eum qui offert donum sacrificii salutaris sui, pectusculum et brachium sacerdotibus dare debere, ita tamen, ut adeps pectusculi offeratur Domino cum pinna jecinoris ; cum superius loquens de sacrificiis salutaris pinnam jecinoris cum adipe ventris et renum et lumborum offerri Domino praeceperit (Levit. IV, 9), tacuerit autem de adipe pectusculi? An quod ibi praetermisit, hic commemorat? Quare ergo de pinna jecinoris et ibi et hic? An forte aliquid interest quod superius de sacrificio salutaris praecepit, hic autem addidit sui, tanquam aliud sit salutaris, aliud salutaris sui?