|
Cum sacrificia pro peccatis prius commemoraret, vitulum dixit
offerendum pro peccato sacerdotis, qui fecisset populum peccare;
postea etiam quando narravit Scriptura, quemadmodum ea quae praecepit
Dominus, gesta sunt erga Aaron et filios ejus, dicitur oblatus
vitulus pro peccato; sed superius de sanguine vituli cornua tangi
praecepit altaris incensi, aspergendum etiam ex ipso sanguine contra
velum sanctum, reliquum vero sanguinem fundendum ad basim altaris
holocaustomatum: postea vero quando sanctificatur Aaron, de
aspersione sanguinis contra velum nihil dictum est; de cornibus autem
altaris dictum est; sed non additum est incensi; additum est autem,
effundendum sanguinem ad basem altaris; non dixit, ad basem ejus,
tanquam necesse fuisset illud altare accipere, cujus cornua sanguine
tetigisset: proinde quamvis ambigue sit positum, liberum est tamen ita
intelligere factum, ut fuerat ante praeceptum de vitulo pro peccato;
ut non ejus altaris cornua tacta intelligamus, ad cujus basem fusus est
sanguis; sed tacta cornua altaris incensi, fusum autem sanguinem ad
basem altaris sacrificiorum.
Superius, quia generaliter praecipiebat, si sacerdos peccasset,
ipsum sacerdotem unctum et consummatum, quem vult intelligi summum
sacerdotem, sacrificia ista jussit offerre: nunc vero cum
sanctificatur Aaron, Moyses offert et ipse accipit pectusculum
impositionis, quod antea praelocutus est sacerdoti esse dandum. Inde
autem puto pectusculum impositionis dictum, quia imponebatur inde
adeps, sicut commemoravit superius de sacrificio salutaris. Cum ergo
videatur ab Aaron coepisse summum sacerdotium, quid putamus fuisse
Moysen? Si ergo sacerdos non fuit, quomodo per illum omnia illa
gerebantur? si autem fuit quomodo summum sacerdotium ab ejus fratre
coepisse definimus? Quanquam etiam psalmus ille, ubi dictum est,
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus (Psal. XCVIII, 6),
auferat dubitationem quod sacerdos fuerit et Moyses. Vestem tamen
illam sacerdotalem, quae magnum continet sacramentum, Aaron jubetur
accipere et successores ejus summi sacerdotes (Exod. XXVIII).
In Exodo antequam omnino aliquid de sanctificandis et quodammodo
ordinandis sacerdotibus praecipiatur, quando Moyse ascendente in
montem, jubentur non ascendere sacerdotes (Id. XIX, 24),
quos intelligere alios non possumus nisi filios Aaron; non quia jam
erant, sed quia futuri erant, hoc eos jam tunc Scriptura appellavit
per anticipationem, sicut sunt pleraque talium locutionum: nam et
filius Nave, Jesus appellatus est (Id. XXXIII, 11), cum
longe postea hoc nomen ei Scriptura narret impositum (Num.
XIII, 17). Ambo ergo tunc summi sacerdotes erant, Moyses et
Aaron; an potius Moyses, Aaron vero sub illo? an et ipse summus
propter vestem pontificalem, ille vero propter excellentius
ministerium? Nam a principio ei dicitur, Ipse tibi quae ad populum,
tu illi quae ad Deum (Exod. IV, 16).
Quaeri etiam potest, post mortem Moysi quis ungebat successorem summi
sacerdotis, qui succedere nisi defuncto non utique poterat. An quia
jam unctus erat inter secundos sacerdotes (idem quippe fuit eleum, quo
et summus et secundi ungebantur), vestem tantum sumebat ille
pontifex, qua ejus summitas appareret? Et si ita est, utrum ipse
sumebat, an eum alius induebat, sicut et post ejus mortem Moyses
filium fratris sui? Si ergo ab alio vestiebatur, numquid non poterat
a secundo summus; praesertim quia talis erat vestis, ut eum ab alio
indui necesse fuerit? an sic induebatur prius, ut etiam postea? Non
enim semel indutus non eam ponebat; aut cum posuisset, non eam
resumebat. Fieri ergo fortasse poterat, ut secundi vestirent primum,
obsequendo, non excellendo. Unde autem apparebat quisnam filiorum
summo sacerdoti succedere deberet? non enim primogenitum, aut majorem
Scriptura definivit: nisi intelligamus aliquo divino indicio fieri
solere, sive per prophetam, sive quolibet alio modo quo consulit Deus
solet: quanquam ex contentione res provenisse videatur, ut postea
propterea fuerint plures summi sacerdotes, quia contendentibus
excellentioribus, litis finiendae causa pluribus honor ipse
tribuebatur.
|
|