XXIV. [Ib. VIII, 35.]

Quid est quod dicit Moyses ad Aaron et filios ejus, cum sanctificantur ad ineundum sacerdotium, Ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies, die et nocte, ne moriamini? Numquidnam credibile est, situ corporis uno loco sedere praeceptos per dies septem die et nocte, unde se omnino non commoverent? Nec tamen hinc tanquam allegorice aliquid significatum, quod non fieret, sed intelligeretur , cogendi sumus accipere; sed potius agnoscere locutionem Scripturarum, ubi sessionem pro habitatione et commoratione ponit. Non enim quia dictum est de Semei quod sederit in Jerusalem annos tres (III Reg. II, 38), ideo putandum est per totum illud tempus in sella sedisse, et non surrexisse. Hinc et sedes dicuntur, ubi habent commorationem quorum sedes sunt: habitatio quippe hoc nomen accepit.