|
Et factum est, die octavo vocavit
Moyses Aaron, et filios ejus, et senatum Israe. Quem quidam
nostri senatum interpretati sunt, GEROYSIAN graecus habet:
hoc est ergo secutus interpres, quia et senatus a senio videtur
dictus. Non autem apte in latino diceretur, Vocavit senectutem
Israel, pro semibus vel senioribus: quamvis eadem locutio esset si
diceretur, Vocavit juventutem Israel, pro juvenibus. Sed hoc
usitatum est in latina lingua, illud autem non est. Nam hoc proprie
diceretur, si diceretur, Vocavit senectutem Israel. Unde quidam
insolenter putantes etiam senatum dici, interpretati sunt ordinem
seniorum. Compendio tamen forsitan melius diceretur, Vocavit
seniores Israel.
|
|