|
Moyses dicit ad Aaron: Et
senatui Israel loquere dicens, accipite hircum ex capris unum pro
peccato, et arietem et vitulum et agnum anniculum in holocarposim sine
macula, et vitulum a bobus, et arietem in sacrificium salutaris ante
Dominum, et similam conspersam in oleo; quoniam hodie videbitur
Dominus in vobis. Quatuor genera sacrificiorum de animalibus superius
commendavit; holocausti, pro peccato, salutaris, et consummationis:
sed consummationis ad sacerdotis sanctificationem pertinet. Tria ergo
genera reliqua hic praecipiuntur offerri, et dicitur hoc senioribus
Israel ut pertineat ad universum populum. Sed hoc loco sacrificium
pro peccato habet tria pecora; hircum, et arietem, et vitulum: ad
holocaustum vero agnus pertinet; et ad sacrificium salutaris, vitulus
et aries. Quapropter non est sic distinguendum, ut pro peccato non
intelligatur nisi hircus, tria vero reliqua in holocaustum, id est,
aries, et vitulus, et agnus: sed potius tria prima pro peccato, id
est, quod dictum est, Accipite hircum ex capris unum pro peccato, et
arietem et vitulum, subaudiatur pro peccato; et reliquus sit agnus in
holocarposim, id est in holocaustum. Quod ideo commonendum a nobis
fuit, quoniam posset etiam ita distingui, ut cum dictum esset,
Accipite hircum ex capris unum pro peccato, reliqua jam ad
holocarposim pertinere dicerentur. Quod vero adjungit, sine macula,
ad omnia referri potest. Cum ergo ambiguum sit quomodo aptius
distinguatur, illa res adducit ut tria superiora pro peccato
intelligantur, quoniam superius pro peccato principis hircum jussit
offerri (Levit. IV, 23); et pro peccato cujusque proprio, cum
peccat ante Dominum, faciendo unum ex his quae non oportet, praecepit
arietem (Id. V, 18); pro peccato vero universae synagogae
vitulum (Id. IV, 14). Oportebat ergo ut cum senatui
loqueretur quid universus populus offerre debeat, et hircus jubeatur
propter principes, et aries propter proprium uniuscujusque peccatum,
et vitulus propter peccatum universae synagogae. Aliud est enim quod
in populo habet quisque peccatum suum proprium, et possunt habere omnes
propria, aliud quando commune peccatum est, quod uno animo fit, et
una voluntate ad aliquid multitudine comparata committitur.
Quod vero sacrificia salutaris vitulum et arietem jubet, haec jubet
quae praecipua sunt: universi enim populi causa est. Praecipiens
autem antea de sacrificiis salutaris, undelibet jussit offerri, sive
masculum, sive feminam: dum tamen nonnisi de bobus et de ovibus et
capris offerrentur (Levit. III). Si autem quaeritur quare duo
praecepit, vitulum et arietem, difficile est invenire: nisi forte
vitulum voluit sacrificium salutaris universi populi; arietem autem pro
unoquoque tanquam pro singulis quibusque: quia videtur etiam superius
quasi duo genera salutaris sacrificii praecepisse; unum quod velut
universorum esset, appellavit sacrificium salutaris; alterum autem ubi
dixit, Si quisque obtulerit sacrificium salutaris sui. Ubi etiam
differentiam reperiebamus, quia in illo quod appellavit salutaris, non
commemoravit adipem pectusculi offerendum Domino, atque ipsum
pectusculum et brachium dextrum danda sacerdoti: sed in illo hoc fieri
jussit quod postea dicit sacrificium salutaris sui (Supra, quaest.
22); quod forte intelligitur singulorum quorumque privatum, non
publicum universorum. Nam et Moyses obtulit sacrificia salutaris,
nec dictum est ibi, salutaris sui; credo, quoniam pro populo universo
obtulit. Ubi autem universi, ibi et singuli; non autem ubi singuli,
continuo ibi universi. Singula enim possunt esse sine universo;
universi autem non possunt nisi ex singulis quibuscumque constare. Nam
singuli quique congregati vel in summam reputati, faciunt universos.
Notandum est sane, cum pro populo offeruntur sacrificia, et pro
peccato sacrificia jussa esse offerri, et holocaustum, et sacrificia
salutaris; pro sacerdote autem oblatum fuisse pro peccato, et
holocaustum, et consummationis, non autem salutaris: sed
consummationis tunc oblatum est, quando sacerdotes sanctificati sunt ut
sacerdotio fungerentur, et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis
ejus (Levit. VIII); postea vero Aaron ipse jam sanctificatus
et sacerdotio fungens, offerre pro se jussus est vitulum pro peccato,
et arietem in holocaustum. Non autem jussus est pro se offerre
consummationis, quia tunc ideo oblatum est, ut consummaretur
sanctificatione, et sacerdotio fungi posset, quo jam quoniam
fungebatur, non opus erat eum iterum consummari.
|
|