XXVII. [Ib. IX, 7-21.]

Et ait Moyses ad Aaron, Accede ad altare, et fac quod pro peccato tuo, et holocaustum tuum: et exora pro te et domo tua. Mirum est quomodo prius dicat faciendum quod pro peccato, deinde holocaustum, cum sacrificia pro peccatis super holocausta superius jubeat imponi (Id. IV, 35), excepto quod de avibus praecepit (Id. V, 8-10). An forte hic quod prius fiebat, id est holocaustum, posterius commemoravit? Non enim, quemadmodum de avibus, dixit, Fac prius illud et postea illud; sed, fac illud atque illud: quid autem prius faciendum sit, indicat superius exposita instructio, ubi dicit super holocaustum imponi sacrificium pro peccatis. Quanquam valde moveat quod etiam ita narrat Scriptura fecisse Aaron quod audivit; ut prius commemoret eum facere pro peccato, deinde holocaustum. Quod utrum et ipse prius fecerit, an prius hoc Scriptura narraverit quod postea factum est, sicut in multis facere solet, haberetur incertum, nisi quod dixi superius legeretur, cum ageret de sacrificio pro peccato. Ita enim legitur: Et superponet illud sacerdos super altare super holocaustoma Domini, et exorabit pro eo sacerdos pro peccato quod peccavit, et dimittetur illi (Levit. IV, 35). Quomodo ergo posset hoc super holocaustoma imponi, nisi holocaustoma prius imponeretur? Praecepit autem hoc et de sacrificio salutaris, ut super holocaustoma imponeretur: sed quia hoc non ubique dicit, non per omnia sacrificia salutaris, nec per omnia sacrificia pro peccato, potest forsitan dici non hoc regulariter fuisse praeceptum: sed illic tantummodo ut fieret dictum est, id est in sacrificio salutaris, cum sit de bobus, ibi enim id praecepit; et in sacrificio pro peccato, cum fit de femina ex ovibus: caetera vero sive sint salutaris, sive pro peccato, non esse necesse ut super holocausta imponantur.

Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi, quae supra commemoravit, non omnia commemorata sunt immolata, quae fuerant praedicta; sed tantum hircus pro peccato et holocaustum, ubi tamen illum agnum non expressit: duo vero alia, quae ad sacrificia pro peccato potius quam ad holocaustum pertinere diximus, tacuit, id est arietem et vitulum; nisi forte a parte totum intelligi voluit, ut solo capro commemorato etiam illa subsecuta acciperemus.

Cum de sacrificiis salutaris populi narraret, quemadmodum ea fecerit Aaron, de vitulo et ariete ait: Et occidit vitulum et arietem sacrificii salutaris populi, et obtulerunt filii Aaron sanguinem ad eum, et affudit ad altare in circuitu, et adipem qui a vitulo, et ab ariete lumbum, et adipem tegentem super ventrem, et duos renes, et adipem qui super ipsos est, et pinnam quae est in jecinore; et posuit adipem super pectuscula, et imposuit adipes ad altare: et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron, ablationem ante Dominum, quomodo praecepit Dominus Moysi . Nunc singulariter, nunc pluraliter loquitur, cum de duobus animalibus loquatur, vitulo et ariete. Quod ergo dicit duos renes, ab utroque animante intelligendum est, atque ita quatuor fiunt; ita et caetera. Quod vero ait, Et posuit adipes super pectuscula, cum ipsa pectuscula non imposuerit altari, sacerdoti enim debebantur cum brachiis dextris; quid sibi vult? An intelligendum est, Et posuit adipes qui sunt super pectuscula? ipsos enim posuit, quos imponeret altari a pectusculis demptos. Nam ita et superius praeceperat. Denique sequitur, Et imposuit adipes super altare, et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron ablationem ante Dominum: modo singulariter inferens, et pectusculum dicens, utique utrumque ex utroque animante, quae pectuscula dixerat.