XXVIII. [Ib. IX, 22.]

Quid est quod ait. Cum extulisset Aaron manus super populum, benedixit eos, et descendit, cum fecisset quod pro peccato, et holocaustomata, et quae salutaris? Ubi autem ista fecit, nisi super altare, id est, ad altare stans eique deserviens? Inde ergo descendit ubi stabat. Nimirum illius solutio quaestionis adjuvari hoc testimonio videtur, ubi quaesieramus in Exodo quomodo serviri potuerit ad altare, quod erat altum cubitis tribus? Gradum quippe illic intelligere prohibebamur, quia id Deus vetuerat, ne super altare pudenda virilia ministrantis revelarentur, quod utique fieret, si pars altaris gradus esset, id est, si compactus adhaereret (In Exod. quaest. 113). Denique ibi hoc vetuit, ubi de altari structili loquebatur, unum enim esset altare cum gradu cujus pars esset gradus, et ideo vetitum est; hic vero ubi altaris tanta fuerat altitudo, ut nisi sacerdos super aliquid staret, apte ministrare non posset, intelligendum est, quidquid illud erat, quod ad horam ministrationis ponebatur et auferebatur, non fuisse altaris partem, et ideo non fuisse contra praeceptum, quo gradum habere prohibitum est: hoc autem qualecumque fuerit, tacuit Scriptura, et ideo quaestio facta est. Sed nunc cum dicit Scriptura sacerdotem, cum fecisset sacrificia, descendisse, hoc est cum immolata imposuisset altari, utique manifestat alicubi eum stetisse unde descenderet: et quia ibi steterat, ideo trium cubitorum altari ministrando deservire potuisse.