|
Item quod ait, Anima quaecumque
juraverit, distinguens labiis malefacere aut benefacere, quaeritur
quid dixerit, distinguens. Assidue quippe hoc verbum ponit
Scriptura. Unde est et illud, Reddam vota mea, quae distinxerunt
labia mea (Psal. LXV, 13-14): item dicitur ad
Ezechielem, Cum dicam iniquo, Morte morieris, et tu non
distinxisti neque locutus es (Ezech. III, 18): item scriptum
est, Si qua in domo patris sui constituta voverit votum, distinguens
labiis suis adversus animam suam (Num. XXX, 4). Videtur ergo
ista distinctio quasi definitio esse, qua secernitur aliquid a
caeteris, quae solo dicto non tenentur. Sic ergo accipiatur tanquam
dictum sit, Anima quae juraverit, definiens labiis malefacere aut
benefacere, secundum omnia quae definierit homo cum jurejurando, et
latuerit eum, id est, nesciens faciendum esse vel non faciendum,
juraverit facere: et id cognoverit, et peccaverit unum ex his, sive
quia juravit antequam cognosceret, sive quia fecit quod juravit, et
cognovit postea quia non fuit faciendum neque jurandum: et confessus
fuerit peccatum pro quo peccavit, id est, peccatum quod peccavit:
locutio est enim. Quod autem addidit, adversus ipsum, quid
intelligitur, nisi adversus ipsum peccatum confessus fuerit, id est,
confitendo peccatum accusaverit? Et offeret pro iis quae deliquit
Domino, pro peccato quo peccavit, feminam ab ovibus agnam. Usitata
locutione agnam feminam dicit, quasi possit esse non femina: aut
capram de capris, sicut agnam de ovibus, quasi possit esse aut agna
nisi de ovibus, aut capra nisi de capris. Nonnulla autem quaestio
est, imo non parva, quid sit quod assidue dicit, Post hoc autem
cognoverit, et deliquerit: quasi tunc fiat delictum, cum fuerit
cognitum. An potius quia nisi pro cognito satisfieri non potest? Sed
non ait, Post hoc autem cognoverit et poenituerit eum: quid ergo
est, Post hoc cognoverit et deliquerit, nisi post cognitionem
deliquerit; ut si sciens fecerit quod faciendum non esset, tunc
delicto purgatio debeatur? Sed non ita praelocutus est. Ea quippe
videtur exsequi peccata quae ab ignorantibus, et per hoc a nolentibus
committuntur. Fortassis ergo aliquo genere locutionis deliquerit
dictum est, delictum esse didicerit. An potius converso ordine dictum
est (quia et talia genera locutionis habet Scriptura) quod per alia
loca similia recto ordine dicebatur? Nam cum alibi toties scriptum
sit, Et deliquerit et cognitum fuerit ei; hic tantum converso, ut
dixi, ordine, prius dictum est cognoverit, deinde et deliquerit.
Ordine autem suo, ita dici posset: Anima quaecumque tetigerit omnem
rem immundam aut morticini, aut a fera capti immundi, aut eorum quae
sunt morticina abominationum immundarum, morticinum jumentorum
immundorum, aut tetigerit ab immunditia hominis, ab omni immunditia
ejus quam si tetigerit inquinetur, et si latuerit eum, et deliquerit,
post hoc autem cognoverit.
|
|