XXX. [Ib. IX, 24.] |
Et exiit ignis a Domino, et devoravit quae erant super altare, holocaustomata, et adipes. Quid dixerit, a Domino, quaeri potest utrum quia nutu et voluntate Domini factum est, an ab eo loco ignis exiit ubi erat arca testimonii. Non enim in loco aliquo ita est Dominus, quasi alibi non sit. |