XXXI. [Ib. X, 1-3.]

Posteaquam exeunte igne a Domino, incensi et mortui sunt filii Aaron, qui ausi sunt in batillis suis adhibito igne alieno incensum imponere Domino; quod ideo non licebat, quia ex illo igne qui divinitus in altare venerat deinceps custodito, omnia erant accendenda quae in tabernaculo accendi oportebat: mortuis ergo illis ait Moyses, Hoc est quod dixit Dominus dicens, In eis qui mihi appropinquant sanctificabor, et in omni synagoga glorificabor: eos appropinquare Domino volens intelligi, qui in tabernaculo sacerdotio fungebantur; sanctificari autem in eis etiam vindicando, sicut factum est. Utrum ut hinc sciretur quam minus aliis parcat, si illis non parcit: quo sensu dictum est, Si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 18)? An potius secundum illud, Cui plus datur, plus exigitur ab eo? et illud, Servus qui non cognovit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit pauca: servus autem qui cognovit voluntatem domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multa (Luc. XII, 48, 47)? et illud, Exiguo enim concedetur misericordia; potentes autem potentiora tormenta patientur (Sap. VI, 7)? Sed ubi hoc dixerit Dominus, quod eum dixisse Moyses commemoravit, in Scriptura quae retro est non invenitur. Tale ergo est hoc, quale in Exodo, ubi dicit Domino, Tu dixisti, Scio te prae omnibus (Exod. XXXIII, 12); quod invenitur quidem Dominus ei dixisse, sed postea: sed quoniam mendaciter nunquam hoc Moyses diceret, intelligitur id ei etiam ante dixisse, quamvis scriptum non fuerit; ita et hoc. Unde apparet non omnia scripta esse quae Deus locutus est eis, per quos nobis sancta Scriptura ejus ministrata est.