XXXII. [Ib. X, 6, 7.]

Quid est quod Aaron et reliquos filios ejus mortem illorum duorum lugere prohibens dicit, Caput vestrum cidara non denudabitis, ubi certe ostendit cidaras tegmina capitum fuisse; nisi quia illa faciebant lugentes, quae consuetudini ornatus essent contraria? Sicut enim in nostra consuetudine, quia caput apertum magis habetur, operitur in luctu; sic quia illi operimento capitis ornabantur, nudandum erat lugentibus. Quod ideo prohibet, ne lugerent eos in quorum poena sanctificatus est Dominus, id est commendatus est timor ejus. Nec ideo quia lugendi non erant, nam permittit alios lugere illos: sed quia illi lugere tunc non debebant, cum dies sanctificationis eorum agerentur, nondum completis septem, quibus eos praecepit de tabernaculo non abscedere. Quanquam possit videri, quia illo oleo fuerant sanctificati, hoc dictum esse quod nunquam quemquam lugere deberent. Ita enim dicit: Fratres autem vestri, omnis domus Israel, plorabunt incendium, quo incensi sunt a Domino. Et ab ostio tabernaculi testimonii non exibitis, ne moriamini: oleum enim unctionis, quod est a Domino, super vos est.