|
Et locutus est Dominus ad
Aaron dicens: Vinum et siceram non bibetis tu et filii tui tecum,
cum intrabitis in tabernaculum testimonii, aut cum accedetis ad
altare, et non moriemini. Quando ergo eis bibere licebat,
quandoquidem in tabernaculum eis quotidie necesse erat introire et
accedere ad altare, propter continuam servitutem? Quod si quisquam
dicit, non omni die sacrificia imponi solere, quid dicet de ingressu
in tabernaculum, qui quotidianus erat propter candelabrum et panes
propositionis super mensam ponendos? Si autem respondetur, in
tabernaculum testimonii nunc quod ait, illud esse intelligendum ubi
erat arca testimonii; etiam illuc necesse erat intrare summum
sacerdotem propter incensum continuationis. Non enim semel in anno
intrabat; sed cum sanguine purificationis semel in anno, propter
incensum autem quotidie. An intelligendum est Deum praecepisse ut
vinum omnino non biberent? Cur ergo non ita praecepit potius ut
breviter diceret, Vinum non bibetis; sed addidit, cum intrabitis in
tabernaculum, aut cum accedetis ad altare? An quia causa non bibendi
tacenda non erat, maxime quia Deus praescius erat futuros postea tam
multos etiam summos sacerdotes uno tempore, id est non per
successionem, qui tabernaculo et sacrificiis et incenso et universo
illi ministerio vicibus deservirent; quando utique illi non bibebant,
quorum locus erat deserviendi, alii autem bibebant? An quid aliud hoc
loco intelligendum est? Quoniam cum vinum et siceram sacerdotes bibere
prohiberet, secutus ait, Legitimum aeternum in progenies vestras:
ambiguum est utrum superiori sensui connectatur, id est, ad vinum non
bibendum pertineat; an inferiori ubi sequitur, Distinguere inter
medium sanctorum et contaminatorum, et inter medium mundorum et
immundorum; et instruere filios Israel omnia legitima quae locutus est
Dominus ad eos per manum Moysi: ut hoc sit officio sacerdotum
legitimum aeternum in progenies eorum. Quomodo autem dicat aeternum,
jam saepe diximus. Hoc quoque ambigue positum est quod ait,
Distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum, et inter medium
mundorum et immundorum; utrum ab eo quod sunt sancta et munda, vel
inquinata et immunda; an ab eo quod sunt sancti et mundi, vel
inquinati et immundi: id est utrum inter illa ipsa sacra, quae rite
vel non rite fierent, distinguere voluit sacerdotes; an inter ipsos
homines probandos vel improbandos; an potius ad utrumque referendum
est, sive homines, sive sacra.
|
|