XXXIV. [Ib. X, 14.]

Pectusculum segregationis et brachium ablationis manducabitis in loco sancto. Quamvis singula singulis data sint, nimirum tamen utrumque posset dici segregationis, quia utrumque sacerdoti separatur; et utrumque ablationis sive demptionis, quod graece dicitur AFAIREMA, quia utrumque demitur et aufertur eis pro quibus offertur, ut detur sacerdoti. Pectusculum sane impositionis superius legimus, et brachium ablationis; quia de brachio nihil imponebatur altari, adeps autem de pectusculo imponebatur.